S. Polycarpi Episcopi et Martyris ~ III. classis
Scriptura: Feria V infra Hebdomadam III post Epiphaniam

Divinum Officium Ordo Praedicatorum - 1962

01-26-2023

Ad Laudes

Incipit
℣. Deus in adiutórium meum inténde.
℟. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Incipit
℣. Deus in adiutórium meum inténde.
℟. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Psalmi {Psalmi, antiphonæ ex Psalterio secundum diem}
Ant. Iubiláte * in conspéctu régis Dómini.
Psalmus 97 [1]
97:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * quia mirabília fecit.
97:1 Salvávit sibi déxtera eius: * et brácchium sanctum eius.
97:2 Notum fecit Dóminus salutáre suum: * in conspéctu géntium revelávit iustítiam suam.
97:3 Recordátus est misericórdiæ suæ, * et veritátis suæ dómui Israël.
97:3 Vidérunt omnes términi terræ * salutáre Dei nostri.
97:4 Iubiláte Deo, omnis terra: * cantáte, et exsultáte, et psállite.
97:5 Psállite Dómino in cíthara, in cíthara et voce psalmi: * in tubis ductílibus, et voce tubæ córneæ.
97:6 Iubiláte in conspéctu regis Dómini: * moveátur mare, et plenitúdo eius: orbis terrárum, et qui hábitant in eo.
97:8 Flúmina plaudent manu, simul montes exsultábunt a conspéctu Dómini: * quóniam venit iudicáre terram.
97:9 Iudicábit orbem terrárum in iustítia, * et pópulos in æquitáte.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Iubiláte in conspéctu régis Dómini.
Psalmi {Psalmi, antiphonæ ex Psalterio secundum diem}
Ant. Iubiláte * in conspéctu régis Dómini.
Psalmus 97 [1]
97:1 Cantáte Dómino cánticum novum, * quia mirabília fecit.
97:2 Victóriam parávit ei déxtera eius, * et brácchium sanctum eius.
97:3 Notam fecit Dóminus salútem suam; * in conspéctu géntium revelávit iustítiam suam.
97:4 Recordátus est bonitátis et fidelitátis suæ * in grátiam domus Israël.
97:5 Vidérunt omnes fines terræ * salútem Dei nostri.
97:6 Exsultáte Dómino, omnes terræ, * lætámini et gaudéte et psállite.
97:7 Psállite Dómino cum cíthara, cum cíthara et sónitu psaltérii, * cum tubis et sono búcinæ:
97:8 Exsultáte in conspéctu regis Dómini. * Insonet mare et quæ illud replent, orbis terrárum et qui hábitant in eo.
97:9 Flúmina plaudant mánibus, simul montes exsúltent, coram Dómino, quia venit, * quia venit régere terram.
97:10 Reget orbem terrárum cum iustítia * et pópulos cum æquitáte.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Iubiláte in conspéctu régis Dómini.
Ant. Dómine, * refúgium factus es nobis.
Psalmus 89 [2]
89:1 Dómine, refúgium factus es nobis: * a generatióne in generatiónem.
89:2 Priúsquam montes fíerent, aut formarétur terra et orbis: * a sǽculo et usque in sǽculum tu es, Deus.
89:3 Ne avértas hóminem in humilitátem: * et dixísti: Convertímini, fílii hóminum.
89:4 Quóniam mille anni ante óculos tuos, * tamquam dies hestérna, quæ prætériit,
89:5 Et custódia in nocte, * quæ pro níhilo habéntur, eórum anni erunt.
89:6 Mane sicut herba tránseat, mane flóreat, et tránseat: * véspere décidat, indúret et aréscat.
89:7 Quia defécimus in ira tua, * et in furóre tuo turbáti sumus.
89:8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo: * sǽculum nostrum in illuminatióne vultus tui.
89:9 Quóniam omnes dies nostri defecérunt: * et in ira tua defécimus.
89:9 Anni nostri sicut aránea meditabúntur: * dies annórum nostrórum in ipsis, septuagínta anni.
89:10 Si autem in potentátibus, octogínta anni: * et ámplius eórum, labor et dolor.
89:10 Quóniam supervénit mansuetúdo: * et corripiémur.
89:11 Quis novit potestátem iræ tuæ: * et præ timóre tuo iram tuam dinumeráre?
89:12 Déxteram tuam sic notam fac: * et erudítos corde in sapiéntia.
89:13 Convértere, Dómine, úsquequo? * et deprecábilis esto super servos tuos.
89:14 Repléti sumus mane misericórdia tua: * et exsultávimus, et delectáti sumus ómnibus diébus nostris.
89:15 Lætáti sumus pro diébus, quibus nos humiliásti: * annis, quibus vídimus mala.
89:16 Réspice in servos tuos, et in ópera tua: * et dírige fílios eórum.
89:17 Et sit splendor Dómini, Dei nostri, super nos, et ópera mánuum nostrárum dírige super nos: * et opus mánuum nostrárum dírige.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Dómine, refúgium factus es nobis.
Ant. Dómine, * refúgium factus es nobis.
Psalmus 89 [2]
89:1 Dómine, tu fuísti refúgium nobis * a generatióne in generatiónem.
89:2 Priúsquam montes gignerétur et nascerétur terra et orbis, * et ab ætérno in ætérnum tu es, Deus.
89:3 Revérti iubes mortáles in púlverem * et dicis, Revertímini, fílii hóminum.
89:4 Nam mille anni in óculis tuis * tamquam dies hestérnus sunt qui transívit, et tamquam vigília noctúrna.
89:5 Abripis eos: fiunt ut sómnium matutínum, * ut herba viréscens:
89:6 Mane floret et viret, * véspere succíditur et aréscit.
89:7 Vere consúmpti sumus ira tua, * et indignatióne tua conturbáti.
89:8 Posuísti culpas nostras in conspéctu tuo, * peccáta nostra occúlta in lúmine vultus tui.
89:9 Nam omnes dies nostri * transiérunt in ira tua;
89:10 Finívimus annos nostros ut suspírium. * Summa annórum nostrórum sunt septuagínta anni
89:11 Et, si válidi sumus, octogínta; * et pleríque eórum sunt labor et vánitas:
89:12 Nam cito tránseunt, * et nos avolámus.
89:13 Quis perpéndit poténtiam iræ tuæ, * et pro débito tibi timóre indignatiónem tuam?
89:14 Dinumeráre nos doce dies nostros, * ut perveniámus ad sapiéntiam cordis.
89:15 Revértere, Dómine, - quoúsque? * et propítius esto servis tuis.
89:16 Sátia nos cito misericórdia tua, * ut exsultémus et lætémur cunctis diébus nostris.
89:17 Lætífica nos pro diébus quibus nos afflixísti, * pro annis quibus vídimus mala.
89:18 Appáreat servis tuis opus tuum, * et glória tua fíliis eórum,
89:19 Et bónitas Dómini Dei nostri sit super nos, et opus mánuum nostrárum secúnda nobis, * et opus mánuum nostrárum secúnda.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Dómine, refúgium factus es nobis.
Ant. Dómine, * in cælo misericórdia tua.
Psalmus 35 [3]
35:2 Dixit iniústus ut delínquat in semetípso: * non est timor Dei ante óculos eius.
35:3 Quóniam dolóse egit in conspéctu eius: * ut inveniátur iníquitas eius ad ódium.
35:4 Verba oris eius iníquitas, et dolus: * nóluit intellégere ut bene ágeret.
35:5 Iniquitátem meditátus est in cubíli suo: * ástitit omni viæ non bonæ, malítiam autem non odívit.
35:6 Dómine, in cælo misericórdia tua: * et véritas tua usque ad nubes.
35:7 Iustítia tua sicut montes Dei: * iudícia tua abýssus multa.
35:7 Hómines, et iuménta salvábis, Dómine: * quemádmodum multiplicásti misericórdiam tuam, Deus.
35:8 Fílii autem hóminum, * in tégmine alárum tuárum sperábunt.
35:9 Inebriabúntur ab ubertáte domus tuæ: * et torrénte voluptátis tuæ potábis eos.
35:10 Quóniam apud te est fons vitæ: * et in lúmine tuo vidébimus lumen.
35:11 Præténde misericórdiam tuam sciéntibus te, * et iustítiam tuam his, qui recto sunt corde.
35:12 Non véniat mihi pes supérbiæ: * et manus peccatóris non móveat me.
35:13 Ibi cecidérunt qui operántur iniquitátem: * expúlsi sunt, nec potuérunt stare.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Dómine, in cælo misericórdia tua.
Ant. Dómine, * in cælo misericórdia tua.
Psalmus 35 [3]
35:1 Lóquitur iníquitas ad ímpium in corde eius; * non est timor Dei ante óculos eius.
35:2 Etenim in mente sua blandítur sibi * non deprehéndi culpam suam neque abhorréri.
35:3 Verba oris eius iníquitas et dolus, * désiit sápere et ágere bene.
35:4 Iniquitátem meditátur in cubíli suo, * consístit in via non bona, malum non aversátur.
35:5 Dómine, cælum contíngit misericórdia tua, * fidélitas tua ipsas nubes.
35:6 Iustítia tua sicut montes Dei, * iudícia tua sicut mare profúndum:
35:7 Hómines et iuménta salvas, Dómine. * Quam pretiósa est grátia tua, Deus:
35:8 Fílii hóminum * sub umbram alárum tuárum confúgiunt;
35:9 Satiántur pinguédine domus tuæ, * et torrénte deliciárum tuárum potas eos.
35:10 Etenim apud te est fons vitæ, * et in lúmine tuo vidémus lumen.
35:11 Serva grátiam tuam iis qui te colunt, * et æquitátem tuam iis qui recto sunt corde.
35:12 Ne supervéniat mihi pes supérbi, * et manus peccatóris ne móveat me.
35:13 Ecce corruérunt qui patrant iniquitátem: * deiécti sunt nec súrgere possunt.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Dómine, in cælo misericórdia tua.
Ant. Pópulus meus, * ait Dóminus, bonis meis adimplébitur.
Canticum Ieremiæ [4]
Ier 31:10-18
31:10 Audíte verbum Dómini, gentes, * et annuntiáte in ínsulis, quæ procul sunt,
31:11 Et dícite: Qui dispérsit Israël, congregábit eum: * et custódiet eum sicut pastor gregem suum.
31:12 Redémit enim Dóminus Iacob, * et liberávit eum de manu potentióris.
31:13 Et vénient, et laudábunt in monte Sion: * et cónfluent ad bona Dómini,
31:14 Super fruménto, et vino, et óleo, * et fœtu pécorum et armentórum:
31:15 Erítque ánima eórum quasi hortus irríguus, * et ultra non esúrient.
31:16 Tunc lætábitur virgo in choro, * iúvenes et senes simul:
31:17 Et convértam luctum eórum in gáudium, * et consolábor eos, et lætificábo a dolóre suo.
31:18 Et inebriábo ánimam sacerdótum pinguédine: * et pópulus meus bonis meis adimplébitur.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Pópulus meus, ait Dóminus, bonis meis adimplébitur.
Ant. Pópulus meus, * ait Dóminus, bonis meis adimplébitur.
Canticum Ieremiæ [4]
Ier 31:10-14
31:10 Audíte verbum Dómini, gentes, * et annuntiáte in ínsulis quæ procul sunt,
31:11 Et dícite: Qui dispérsit Israël, congregábit eum, * et custódiet eum sicut pastor gregem suum.
31:12 Rédimet enim Dóminus Iacob, * et liberábit eum de manu præpoténtis.
31:13 Et vénient, et exsultábunt in monte Sion: * et cónfluent ad bona Dómini,
31:14 Ad fruméntum et vinum et óleum, * et ad pullos pécorum et armentórum.
31:15 Erítque ánima eórum quasi hortus irríguus, * et ultra non languéscent.
31:16 Tunc lætábitur virgo in choro, * et iúvenes et senes simul.
31:17 Et convértam luctum eórum in gáudium, * et consolábor et lætificábo eos a mæróre eórum.
31:18 Et refíciam ánimam sacerdótum pinguédine, * et pópulus meus satiábitur bonis meis.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Pópulus meus, ait Dóminus, bonis meis adimplébitur.
Ant. Deo nostro * iucúnda sit laudátio.
Psalmus 146 [5]
146:1 Laudáte Dóminum quóniam bonus est psalmus: * Deo nostro sit iucúnda, decóraque laudátio.
146:2 Ædíficans Ierúsalem Dóminus: * dispersiónes Israélis congregábit.
146:3 Qui sanat contrítos corde: * et álligat contritiónes eórum.
146:4 Qui númerat multitúdinem stellárum: * et ómnibus eis nómina vocat.
146:5 Magnus Dóminus noster, et magna virtus eius: * et sapiéntiæ eius non est númerus.
146:6 Suscípiens mansuétos Dóminus: * humílians autem peccatóres usque ad terram.
146:7 Præcínite Dómino in confessióne: * psállite Deo nostro in cíthara.
146:8 Qui óperit cælum núbibus: * et parat terræ plúviam.
146:8 Qui prodúcit in móntibus fænum: * et herbam servitúti hóminum.
146:9 Qui dat iuméntis escam ipsórum: * et pullis corvórum invocántibus eum.
146:10 Non in fortitúdine equi voluntátem habébit: * nec in tíbiis viri beneplácitum erit ei.
146:11 Beneplácitum est Dómino super timéntes eum: * et in eis, qui sperant super misericórdia eius.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Deo nostro iucúnda sit laudátio.
Ant. Deo nostro * iucúnda sit laudátio.
Psalmus 146 [5]
146:1 Laudáte Dóminum, quia bonus est, psállite Deo nostro, quia suávis est: * decet eum laudátio.
146:2 Ædíficat Ierúsalem Dóminus, * dispérsos Israël cóngregat;
146:3 Ipse sanat fractos corde, * et álligat vúlnera eórum.
146:4 Defínit númerum stellárum, * síngulas nómine vocat.
146:5 Magnus Dóminus noster et víribus potens, * sapiéntiæ eius non est mensúra.
146:6 Súblevat húmiles Dóminus; * ímpios déprimit usque ad terram.
146:7 Cantáte Dómino cum gratiárum actióne, * psállite cíthara Deo nostro,
146:8 Qui cælum óperit núbibus, * qui plúviam terræ parat;
146:9 Qui prodúcit in móntibus gramen, * et herbam, ut sérviat hómini;
146:10 Qui dat iuméntis escam eórum, * pullis corvórum, qui clamant ad eum.
146:11 Non robur equi deléctat eum, * nec crura viri placent ei.
146:12 Placent Dómino, qui timent eum, * qui fidunt in bonitáte eius.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Deo nostro iucúnda sit laudátio.
Capitulum Hymnus Versus {ex Commune aut Festo}
Iac 1:12
Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ, quam repromísit Deus diligéntibus se.
℟. Deo grátias.

Hymnus
Martyr Dei, qui únicum
Patris sequéndo Fílium,
Victis triúmphas hóstibus,
Victor fruens cæléstibus.

Tui precátus múnere
Nostrum reátum dílue,
Arcens mali contágium,
Vitæ rémovens tǽdium.

Solúta sunt iam víncula
Tui sacráti córporis:
Nos solve vinclis sǽculi,
Amóre Fílii Dei.

Deo Patri sit glória,
Eiúsque soli Fílio,
Cum Spíritu Paráclito,
Et nunc, et in perpétuum
Amen.

℣. Iustus ut palma florébit.
℟. Sicut cedrus Líbani multiplicábitur.
Capitulum Hymnus Versus {ex Commune aut Festo}
Iac 1:12
Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ, quam repromísit Deus diligéntibus se.
℟. Deo grátias.

Hymnus
Martyr Dei, qui únicum
Patris sequéndo Fílium,
Victis triúmphas hóstibus,
Victor fruens cæléstibus.

Tui precátus múnere
Nostrum reátum dílue,
Arcens mali contágium,
Vitæ rémovens tǽdium.

Solúta sunt iam víncula
Tui sacráti córporis:
Nos solve vinclis sǽculi,
Amóre Fílii Dei.

Deo Patri sit glória,
Eiúsque soli Fílio,
Cum Spíritu Paráclito,
Et nunc, et in perpétuum
Amen.

℣. Iustus ut palma florébit.
℟. Sicut cedrus Líbani multiplicábitur.
Canticum: Benedictus {Antiphona ex Proprio Sanctorum}
Ant. Qui odit * ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam.
Canticum Zachariæ
Luc. 1:68-79
1:68 Benedíctus Dóminus, Deus Israël: * quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ:
1:69 Et eréxit cornu salútis nobis: * in domo David, púeri sui.
1:70 Sicut locútus est per os sanctórum, * qui a sǽculo sunt, prophetárum eius:
1:71 Salútem ex inimícis nostris, * et de manu ómnium, qui odérunt nos.
1:72 Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: * et memorári testaménti sui sancti.
1:73 Iusiurándum, quod iurávit ad Ábraham patrem nostrum, * datúrum se nobis:
1:74 Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi.
1:75 In sanctitáte, et iustítia coram ipso, * ómnibus diébus nostris.
1:76 Et tu, puer, Prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini, paráre vias eius:
1:77 Ad dandam sciéntiam salútis plebi eius: * in remissiónem peccatórum eórum:
1:78 Per víscera misericórdiæ Dei nostri: * in quibus visitávit nos, óriens ex alto:
1:79 Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent: * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam.
Canticum: Benedictus {Antiphona ex Proprio Sanctorum}
Ant. Qui odit * ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam.
Canticum Zachariæ
Luc. 1:68-79
1:68 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, * quia visitávit et redémit pópulum suum,
1:69 Et eréxit cornu salútis nobis * in domo David servi sui,
1:70 Sicut locútus est per os sanctórum, * qui olim fuérunt, prophetárum suórum:
1:71 Ut liberáret nos ab inimícis nostris, * et e manu ómnium qui odérunt nos,
1:72 Ut fáceret misericórdiam cum pátribus nostris, * et recordarétur fœ́deris sui sancti:
1:73 Iurisiurándi, quod iurávit Abrahæ, patri nostro, * datúrum se nobis,
1:74 Ut sine timóre e manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi,
1:75 In sanctitáte et iustítia coram ipso * ómnibus diébus nostris.
1:76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini ad parándas vias eius,
1:77 Ad dandam pópulo eius sciéntiam salútis * in remissióne peccatórum eórum,
1:78 Per víscera misericórdiæ Dei nostri, * qua visitábit nos Oriens ex alto,
1:79 Ut illúminet eos, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, * ut dírigat pedes nostros in viam pacis.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam.
Preces Feriales{omittitur}
Preces Feriales{omittitur}
Oratio {ex Proprio Sanctorum}
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Deus, qui nos beáti Polycárpi Mártyris tui atque Pontíficis ánnua solemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut, cuius natalícia cólimus, de eiúsdem étiam protectióne gaudeámus.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
℟. Amen.
Oratio {ex Proprio Sanctorum}
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Deus, qui nos beáti Polycárpi Mártyris tui atque Pontíficis ánnua solemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut, cuius natalícia cólimus, de eiúsdem étiam protectióne gaudeámus.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
℟. Amen.
Conclusio
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
℣. Benedicámus Dómino.
℟. Deo grátias.
℣. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
℟. Amen.
Conclusio
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
℣. Benedicámus Dómino.
℟. Deo grátias.
℣. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
℟. Amen.

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium
Omnes    Plures    Appendix

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine - 1570
Tridentine - 1888
Tridentine - 1906
Divino Afflatu - 1954
Reduced - 1955
Rubrics 1960 - 1960
Rubrics 1960 - 2020 USA
Monastic - 1963
Ordo Praedicatorum - 1962
Language 2
Latin
Dansk
Deutsch
English
Español
Français
Italiano
Magyar
Polski
Português
Latin-Bea
Polski-Newer
Votives
Hodie
Apostolorum
Evangelistarum
Unius Martyris
Plurimorum Martyrum
Confessoris Pontificis
Doctorum Pontificium
Confessoris non Pontificis
Doctoris non Pontificis
Unam Virginum
Plures Virgines
Non Virginum Martyrum
Non Virginum non Martyrum
Dedicationis Ecclesiae
Officium defunctorum
Beata Maria in Sabbato
Beatae Mariae Virginis
Officium parvum Beatae Mariae Virginis

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help